monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 5 > sectio 70 > bnfGrec107.253 > csg68.255 > cpl1661.79 r > sectio 71 > 1 > sectio 83 > sectio 21 > sectio 29 > sectio 13 > sectio 62 > sectio 24 > sectio 3 > sectio 28 > cpl1661.82 v > bnf9389.246 > 10 > cb125.141v > csg42.240 > Psalmi, 67 > csg51.138 > bculMs.403.79r > S > uwbM.p.th.f.68.190 > cb125.135v > sectio 28 > csg75.830 > sluMscr.Dresd.App.1092.259 > sectio 72 > Psalmi, 18 > Psalmi, 85 > 27
Isidorus, Differentiae, 2, XXVI <<<     >>> XXVIII

XXVII

92 Inter animam et corpus ita secernitur: anima est substantia incorporea, intellectualis, rationalis, invisibilis, atque mobilis, et immortalis, habens ignotam originem, nihil tamen in natura sua mixtum concretum, vel terrenum, nihil humidum, nihil flabile, vel igneum; at contra corpus est substantia visibilis, atque mobilis, mortalis, habens semen ex vitio, et ex terrena faece materiam. Sed anima, quia spiritualis creatura est, initium novit, finem habere non novit. Sicut enim angeli, ita et animae sunt. Habent enim initium, finem nullum. Corpus autem, quia ex quatuor elementis contat, ignis, aeris, aquae, et terrae, dum fuerit excedente anima resolutum, redit rursus unde fuerat ortum. Inde et partim mortales, partim immortales sumus. Animae enim naturam communem habemus cum angelis, carnem vero cum pecoribus.